# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 387

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/387

tens, venter flatibus refertus, oculi concavi, somni graves, torporem afferentes; stantibus pedes intumescunt. In ventre ac in omni corpore caloris imbecillitas est, ad omne opus abjectus & prostratus animus; sudor pruriginosus, tarde spiritum ducunt, arteriarum motus languidi, debiles ac frequentes sunt. Extrahitur morbus in multum tempus; intestinorum difficultas adest continua. Alimenti elaboratio ad coctionem pertinens debilis admodum atque invalida est. Labis hujus caussae sunt: haemorrhoidum suppressio & consuetorum vomituum retentio & ab exercitationibus quies, & ab ingentibus laboribus otium. Quem in genere cachexiam dicunt morbum, is in virginiCachexia bus, quae nondum menses expertae sunt, aut si ipsi inordinati & in virginiparciores fluunt, chlorosis denominatur itemque morbus virgibus dicitur neus & febris alba; de qua maxime agit HIPPOCRATES ubr chlorosis. de virginum morbis, nihilque aliud, quam cachexiae species est, iisdem, quibus cachexia, signis sese prodens: Facies enim est pallida, interdum subflava, labiorum insolitus pallor, oculorum subsistentia, palpebrarum livor, ingens membrorum lassitudo, animi torpor, pedum frigus, gravitas & ad movendum inertia, adpetitus dejectio, cum nausea & vomitu, somnus turbulentus, pulsus languidior; urina citra colorem mingitur valde aquea inprogressu turbida. Accedunt frequentissime, praesertim sub scalarum adscensu, respirandi dissicultas, cordis tremor & palpitatio, intumescentia & inflatio pedum. Saepius quoque junguntur pathemata cardialgica cum intercurrentibus capitis doloribus & animi deliquiis. VI. Quod caussam nostri morbi ejusque accidentium proxi- CaussaproCec 2 mam xima. mam attinet, haec ipsa quidem consistere videtur in nimia sanguinis impuri & humorum viscidorum ac minus spirituosorum abundantia, ob naturalem tonum, vigorem & robur partium solidarum, maximeque viscerum chylificationi, sanguificationi & depurationi inservientium valde labefactatum in corpore collecta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
