Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 390
Unproofread scanNot analysed yet
Feminae enim utplurimum parum adsumunt potulentorum, ita ut saepius vix semel intra unius diei dimensum bibant: per quotidianas autem, quae in corpore fiunt, excretiones multum a massa sanguinis &humorum decedit fluidi; quod nisi restituitur, necessario humores evadunt spissiores &ad liberiorem per minima vascula circuitum minus apti; ad infarctus contra &oppilationes, quae nostri mali caussa existunt, magis idonei. Nostro jam tempore largior potus Cosfee nimis concentrati usus in sexu sequiori praecipua existit caussa chloroseos, praesertim quando feminae, vitae nimis otiosae deditae, &quae adstrictioris sunt alvi; ipsum cum multo saccharo quotidie bibunt. Tali enim ratione spissior jam existens sanguis multis sulphureis, adustis &oleosis imbuitur particulis; quarum nisi sufficiens cum ipsa bile per hepatis ductus excretorios fit separatio, &qualitas &color lymphae immutetur necesse est. Neque ex alio fonte derivanda videtur ratio, quod purpurae scorbuticae hac hominum aetate sint familiarissimae. In sexu vero nobiliori peccatur quam maxime nimia potus spirituosi, vinosi &consistentioris cerevisiae abundantia, utpote quae non satis liquidos &tenues humores reddunt vitales, sed potius, eorum coagulum inducendo, ad nostrum morbum permultum conferunt momenti. Neque minorem in nostro malo ingenerando obtinet potentiam prava aëris, maximeque frigida &humida intemperies, dum externam corporis superficiem aut constringendo aut relaxando salutare transpirationis negotium prohibet, adeoque ad humorum impuritatem coacervandam plurimum valet. Hinc etiam observamus, sub atmosphaera nebulosa &turbida diutius persistente &ventis simul ex occidente flantibus, itemque tempore vernali &autumnali, aut si quis in locis valde humidis, paludosis humilioribusque conclavibus commoretur, vel dormiat, frequentem morbi cachectici esse proventum. Aditum quoque ad nostri affectus genesin animi faciunt Animi puthemata.