# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 395

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/395

rumque ampliorem habet molem. Denique etiam discrepat cachexia a scorbuto. Nam in omni quidem scorbuto est cachexia & vix reparabilis humorum dyscrasia, ex variis doloribus, exulcerationibus cutisque defoedationibus conspicua, quae vero in cachexia nondum ad tantum pervenit gradum. Quodsi vero haec junguntur accidentia, dici solet cachexia scorbutica. XVI. Quoad prognosin nostri mali id tenendum esse arbitror, Prognosis. quod cachectici pro varietate aetatis, temperamenti & vitae generis multum omnino inter se discrepent, & pro majori vel minori humorum viscerumque labe faciliorem vel difficiliorem recipiant sanationem. Ita, si aetatem respicimus, senes prae juvenibus, eo quod ipsa senectus cachexiae species est, nostro affectu longe gravius afficiuntur; imo non raro exinde in atrophiam & maDein, quae subito nascitur cachexia, uti fere rasmum incidunt. pravamque ciborum digestionem post lonob intemperantiam gos morbos evenit, facilius tollitur, quam quae ex viscerum vitio hepatisque vel lienis scirrhosa obstructione paullatim succrescit. Hinc etiam ubi viridescens & in nigrum vergens color adparet, qui plerumque latentis viscerum laesionis, ob corruptae bilis admixtionem, indicium praebet, majus periculum subest, quam ubi pallidus tantum color, qui solam phlegmatis abundantiam subindicat, cutim occupaverit. Praeter haec sciendum: quo diutius malum inhaesit, quo major jungitur spirandi difficultas, hypochondriorum tensio atque durities, & quo magis vires labascunt, ut syncope quoque intercurrat, eo plus reformidandum esse periculi. Neque facilem curationem admittit, ubi ex haemorrhoidum fluxu vel praegresso, vel saepius recurrente malum fuerit subortum. Nullus insuper datur morbus, qui tam facile in hydropem tam anasarcam quam asciten, in atrophiam & ipsam quoque hecticam inclinat, quam ipsa cachexia, praesertim nisi mox ab initio convenientibus succurratur remediis. Chlorosis denique, si modo non negligitur, non adeo periculosa est, neque ad longum tempus durat, sed vel natura mensium restitutione solvitur vel in juvenculis virginibus solo conjugio feliciter curatur. Mulieres vero, quae diutius chlorosi laborarunt, aut steriles fiunt, aut morbosam ac debllem edunt prolem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
