# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 4-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/4-2

Quemadmodum enim corporis nostri calor a motu sanguinis vegetiori & rapidiori proficiscitur: ita quo hic magis languet, eo majus percipitur frigus. Quum igitur in partibus paralyticis languidior sit humorum circulatio: facile patet, cur illae attactu sint frigidae, curque intumescere soleant; quia nimirum irruptioni humorum serosorum nulla est resistentia. OBSERVATIO IX. Foemina, viginti duos annos nata, procera, post enixum partum lochiis bene perfuncta, absolutoque puerperio e lecto surgens conqueri coepit de gravi ventris dolore, ad lumbos diffuso, & cum motus imbecillitate stipato; quin affectus adeo sensim invaluit, ut binis abhinc mensibus non solum non ingredi, sed nec pedibus absque fulcimento insistere posset. Quinimo tanto torpore manus etiam affectae sunt, ut nec pondus aliquod attollere, nec ipsas facile contrahere vel explicare valuerit, incolumi tamen manente sensu. His demum motus quidam convulsivus, & rigor partium infernarum, nec non sensus constrictionis in abdomine, ad lumbos usque diffusus accedebat. Alvum non nisi sollicitatam deiiciebat, & rarius difficulterque urinam reddebat, lunareque tributum, statu quidem tempore, sed parcius solvebat somno existente longiori. Adhibitis varii generis medicaminibus, fontem Lauchstadiensem usurpavit, simulque meo suasu spinam dorsi spiritu ex floribus chamomillae Romanae destillato inungi curavit: unde sensim maiorem movendi recuperavit potentiam. (Hassim. Syst. T. IV. P. 4)

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
