# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 402

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/402

nem debeat promoveri, 2) cura ad dies decem & quindecim ita continuari, ut tertio vel quarto die lene purgans remedium, uti sunt passulae rhabarbarinae interponatur, 3) quod sufficiens & diluens potus cum exacto vitae victusque regimine simul in usum vocatur. VI. Observavimus una cum HIPPOCRATE & PLATERO Conjugii in praxi cap, XIV. virginibus pallidis ac morbosis, si nubant & vis in saviris jangantur, interdum prima nocte menses fuisse eruptos & nanda chloin ordinem redactos, cum colore vivido & insigni incolumitate rosi. subsequuta; quapropter matrimonium ceu summum in hoc casu remedium commendare licebit. VII. Pedes frigidi & tumidi in hoc morbo probe tecti & in mo Cautelae derato calore sunt servandi. Involvantur quoque linteis arcte circa tumoconstrictis, ut laxitas emendetur & promtior humorum ad cor res pedum. fiat recursus. Quodsi vero nimium intumescunt, sacculi calidi ex milio, furfuribus & sale confecti sunt imponendi. Circa pediluvia notandum, quod ipsa locum non habeant, ubi tumor jam invaluit, sed tum praeter jam dicta rectius adhibentur frictiones cum linteis asperioribus calidis instituendae. VIII. Quod denique diaetam tam praeservatoriam attinet quam Diaeta racuratoriam, aër frigido humidus, nec non conclavia paullo tio. decliviora, vaporosis humoribus repleta, pro somno capiendo sunt infensissima. Inter cibos autem eos potissimum, qui difficilius solvuntur, quales sunt fructus horaei, acidi, lacticinia &c. omni Ece (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) omni vitare modo oportet. Nocet quoque aqua sola pro potu sumta, quam ideo vino bonae notae Rhenano & Mosellano diluere praestat. In genere vero notandum, quod cachexiae morbus a nimia ciborum comestorum copia saepius oriatur & sustentetur; quare abstinentia & cura per inediam omnium pharmacorum vim in tali casu superat longissime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
