# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 406

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/406

Nec conceptam spem fefellit eventus; siquidem sub critica materiae viscidae per uriEe e 3 urinam evacuatione, quae in statu cachectico-hydropico semper boni est omnis, symptomata remiserunt, & aeger successu temporis integrae sanitati fuit restitutus. OBSERVATIO III. Vir in quadragesimo aetatis anno constitutus, temperamenti sanguineo-phlegmatici, texturae firmioris, qui a primis juventutis annis commessationibus & poculis diligenter interfuit, maximeque spiritum vini magna in copia hausit; vix ephebus factus copulam iniit conjugalem veneremque strenue exercuit, nihilominus praeter ventriculi flatulentiam & febriles insultus incommoda valetudinis nulla unquam sensit. Ante aliquod vero tempus diuturniori afflictus moerore subito incurrit difficilem respirationem cum magna virium jactura, pedumque sensim intumescentium vacillatione. Succedit subtumidus habitus, faciei pallor, & aestus circa vesperam volaticus, cum insigni oris ariditate & siti stipatus. Praeter haec continui adsunt vomendi conatus ipsique vomitus, quibus tam esculenta, quam potulenta rejicere debet: alvus est aperta, sed flatibus distenta, urina secedit pauca & rubra, sedimentum deponens sat copiosum. Ego sub tam confuso rerum statu de recuperanda valetudine plane desperavi; ut tamen aeger levamen quoddam acciperet & ad aliquod adhuc tempus vivus servetur, ab usu medicamentorum abstinere, aërem mutare, & moderata diaeta cum animi tranquillitate uti commendavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
