Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 413
Unproofread scanNot analysed yet
Posthaec ut ventriculi quoque digestio promoveatur, &cruditates acido viscidae corrigantur, elixirium obtuli stomachale balsamicum &loco potus ordinarii decoctum temparatum adsumendum. Ad calorem hecticum internum refrenandum propinavi pulveres leniter nitrosos, item succum cirri vel aurantior. cum coralliis &matre perlarum infractum, circa tempus somni ex aquis sedativa virtute imbutis, ut cerasor. nigr. melissae, flor. tiliae, primulae verit, &c. addita spiritus nitri dulcis &syrupi balsamici portione, capiendum. Denique quum generosam virginem ad irae adfectum valde proclivem deprehenderem, ab iis omnibus summo studio abstinere consului, quae animi tranquillitatem ullo Et haec sunt quae in praesenti morbi modo possent turbare. statu accommodata duxi remedia. Quo tamen specialius prospiciatur saluberrimo mensium negotio, nisi aquis medicatis, hoc fine utilissimis utendi copia daretur, circa eam temporis periodum, qua alias ferri consuevit menstrua per uterum purgatio, remedia, quae specifica quadam menses leniter ciendi virtute pollent, adhibenda putavi. E quorum numero pr aecipue eminent martialia cum aromaticis &balsamicis probe mixia. Ego itaque a longo abhinc tempore summo cum frectu alternis diebus adhibere solitus sum pilulas nostras polychrestas cum pulvere martiali tenuissimo remixtas, itemque tincturam succini probe alcoholisatam &minus spirituosam, frequentius potui inditam. Nec contemnendum pollicentur effectum frictiones in partibus inferioribus circa pubem, ilia, dorsum &pedes cum pannis calidis, praemissa harum partium cum unguento ex oleo liliorum alborum, vel axungis humana, oleo lavendulae &juniperi conflato inunctione, institurae saepiusque iteratae. EPl.