# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 418

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/418

Venaesectionem quod in brachio celebrandam suaserim, hae me impulerunt caussae. Nascuntur praecipue hi morbi a nimia sanguinis abundantia, qua universus humorum circuitus & cum eo salutares excretiones retardantur. Quum itaque viderim, in hac aegrota brachii venas sanguine esse turgidas & respirationem, ob sanguinem ad pectus congestum, difficiliorem, in supernis partibus, quia inferiores id ipsum prohibebant, venam aperiri jussi; maxime quum meminerim, jam olim Hippocratem in statu cachectico & hydropico venaesectionem lib. de diaeta acutor. his verbis commendasse. Si difficulter spiraverit hydropicus (anasarcoideus) & tempus vernum fuerit, & simul aetas viguerit, & virium robur adsit, de brachio sanguinem detrahere oportet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
