Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 419-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CONSILIO. Praefata morbi historia licet strictius sumta ad praesentem tractationem minus pertinere videatur, feracissima tamen est cautionum utilissimarum, quae optime nos admonent, quam caute tumor cachecticus externis remediis debeat tractari, nisi aegrotantes in grave praecipitare periculum velimus. Dignum autem inprimis est, quod probe animadvertatur, imprudenti balneorum, maxime nimis calidorum usu tumorem pedum evanuisse longeque pejora accessisse symptomata; quod mihi quidem saepissime in praxi annotare licuit.