Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 42
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. 1) Caussa praesentis mali absque omni dubio haeret in ea medullae spinalis parte, quae intra lumborum &ossis sacri vertebras continetur: &vero videtur simillimum, uterum a partu non rite fuisse expurgatum; unde restantes sordes per metastasin ad lumbaris regionis medullam decubuerunt, eamque comprimendo impedierunt, quo minus fluidum nerveum in partes, quae a dicta medullae portione suos nervos adipiscuntur, sufficienti influere potuerit quantitate. 2) Quum parcior effluxus fluidi nervei ex inferiori spinae medulla fuit; ille omnino in aliis partibus largior ac copiosior esse debuit. Hinc patet ratio, cur aegrotans nostra in partibus integris convulsivos motus, &in abdomine constrictionis sensum fuerit passa. Notabilis hanc in rem est observatio, quam A. N. C. vol. II obs. 102. allegant, ubi miles quidam paralysi abdominis &partium inferiorum affectus, infra costas spurias constrictionem percepit, abdomen chordae instar ambientem: post mortem dissecta spina, eius medulla intra primam lumborum vertebram sita, labe caruit, nisi quod succis turgidior paullo fuerit: ea vero, quam sequentes incluserunt vertebrae, tota flaccida &exsucca adparuit. Et hinc clarissimus SALTZMANNUS, dictae observationis auctor rectissime concludit, constrictionem illam provenisse a succo nervoso copiosius, quam par est in nervos, e primalumborum vertebra prodeuntes, influente. 3) In hac partium infernarum paralysi &mictionis &alvi vel involuntarius fluxus vel pertinacissima retentio observari solet. Utrumque vitium a relaxatione vesicae aut intestinorum provenire; contradictorium videtur, sed non est. Involuntariam harum sordium excretionem deberi partium relaxationi, nemo dubitaverit: at quomodo illius suppressio ex relaxatione provenire queat, multis videbitur dubium. Neque vero opus est, ut explicando huic phaenomeno diutius immoremur; quippe quod in CONSULT. MED. Tom. II. Sect. IV. casu 138. pag. 552 fusius demonstravimus. Res eo redit: omnes canales membranacei totius nostri corporis pollent motu constrictorio &dilatatorio; ad excretiones vero iustum partium robur requiritur; quo sub paralysi cessante, vel non fiunt excretiones, vel contra voluntatem contingunt.