# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 42

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/42

EPICRISIS. 1) Caussa praesentis mali absque omni dubio haeret in ea medullae spinalis parte, quae intra lumborum & ossis sacri vertebras continetur: & vero videtur simillimum, uterum a partu non rite fuisse expurgatum; unde restantes sordes per metastasin ad lumbaris regionis medullam decubuerunt, eamque comprimendo impedierunt, quo minus fluidum nerveum in partes, quae a dicta medullae portione suos nervos adipiscuntur, sufficienti influere potuerit quantitate. 2) Quum parcior effluxus fluidi nervei ex inferiori spinae medulla fuit; ille omnino in aliis partibus largior ac copiosior esse debuit. Hinc patet ratio, cur aegrotans nostra in partibus integris convulsivos motus, & in abdomine constrictionis sensum fuerit passa. Notabilis hanc in rem est observatio, quam A. N. C. vol. II obs. 102. allegant, ubi miles quidam paralysi abdominis & partium inferiorum affectus, infra costas spurias constrictionem percepit, abdomen chordae instar ambientem: post mortem dissecta spina, eius medulla intra primam lumborum vertebram sita, labe caruit, nisi quod succis turgidior paullo fuerit: ea vero, quam sequentes incluserunt vertebrae, tota flaccida & exsucca adparuit. Et hinc clarissimus SALTZMANNUS, dictae observationis auctor rectissime concludit, constrictionem illam provenisse a succo nervoso copiosius, quam par est in nervos, e primalumborum vertebra prodeuntes, influente. 3) In hac partium infernarum paralysi & mictionis & alvi vel involuntarius fluxus vel pertinacissima retentio observari solet. Utrumque vitium a relaxatione vesicae aut intestinorum provenire; contradictorium videtur, sed non est. Involuntariam harum sordium excretionem deberi partium relaxationi, nemo dubitaverit: at quomodo illius suppressio ex relaxatione provenire queat, multis videbitur dubium. Neque vero opus est, ut explicando huic phaenomeno diutius immoremur; quippe quod in CONSULT. MED. Tom. II. Sect. IV. casu 138. pag. 552 fusius demonstravimus. Res eo redit: omnes canales membranacei totius nostri corporis pollent motu constrictorio & dilatatorio; ad excretiones vero iustum partium robur requiritur; quo sub paralysi cessante, vel non fiunt excretiones, vel contra voluntatem contingunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
