# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 420

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/420

Etenim serum illud acre & impurum, quod in pedibus stegnat, ubi inducta ipsis strictura, a venis resorptum ad partes nobiliores pellitur, has ipsas praeter naturam afficiendo, ad spasmodicas sollicitat agitationes, quae in nostra aegrota miras luserunt tragoedias. Quam curandi scopo medicus adhibuit venaesectionem, Iaterim plenius expraeservationis loco debuisset administrare. inde de summa infernarum partium constrictione convincimur, quae tanta fuit, ut phlebotomo locum vix reliquerit. Quod porro attinet curationem per concentratiora medicamina, quae in parcissima dosi da a magnam edunt efficaciam, ut fere sunt pulveres solares & ejusdem farinae alia remedia, haec jure meritoque videtur taxanda. Nihil enim est deterius, quam cutis spiraculis occlufis alvoque obstructa, calidioribus massamque humorum exagitantibus medicamentis uti, & quod noxium in corpore haeret, ad ejus peripheriam cum impetu propellere velle. Qua perversa methodo nihil profecto aliud efficitur, quam ut anxietates augeantur singulaque exacerbentur symptomata. Multo magis tum eam oportet esse medentis intentionem, ut in paroxysmo violentos motus sopiat & quae huic extra paroxysmum occasionem praebent caussas apte praescindat. Quo scopo praeter clysteres emollientes & oleosos, pulveres leniter antispasmodici nitrosi & cinnabarini, nec non liquor noster anodynus cum essentia castorei maritatus, qui specifica quadam effrenes motus compescendi efficacia poller, summam merentur commendationem. Neque sua laude carent remedia externa, quae inter eminent olea nervina rutae, lavendulae, majoranae, nucistae &c. admixtione axungiarum temperata & in linimenti formam redacta spinaeque dorsi, nuchae & pectori inuncta. Quo etiam pertinent frictiones pedum, ad spasmos eorum relaxandos frigusque debellandum. Plures casus legantur in Responsis & Consultat. nostris medicin. Tom. II. Sect III. Cas. LXI. usque ad LXV. item Sect. IV. Cas. CLXXXII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
