# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 422

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/422

Accedit deinceps & hoc, quod ab iisdem caussis, quae malum ingenerant cachecticum, quas ex CAELIO AURELIANO in superiori capite descripsimus, hydrops quoque originem ducat, id quod auctores confirmant, ipsaque experientia, optima rerum magistra, abunde satis corroborat. II. Quum itaque cachexiae morbus cum hydrope tam arctam habeat affinitatem, ut iste hujus caussa ac fundamentum recte dici possit ac debeat, non possumus, quin omnibus rite comparatis, in specialiori hydropis notione suppeditanda, ipsum valde depravatum corporis, quoad omnes partes & functiones suas habitum dicamus, cum insigni & praeternaturali humoris serosi, aut in toto corpore, aut in certis ejusdem cavitatibus, stagnatione & collectione conjunctum. III. Functiones nostri corporis tam vitales, quam naturales & animales in hydrope valde esse vitiatas atque laesas, signa, quibus sese prodit truculentus hic morbus, & quae optime collegit ARETAEUS loc. cit. testatum faciunt luculentissime: Omnibus, inquit, inest pallor, spirationis dissicultas, tussis; diversis temporibus segnes sunt, pigritia multa, a cibo abalienatio: & si aliquid adsumant, quamvis modicum & flatu carens, nihilominus valde inflantur, distensiones patiuntur, citra madorem eorum corpus est, idcirco neque in balneis sudore madescunt. Praeterea albidi sunt & effoeminati; somni sunt graves, torpentes, broves breves, animi deliquium, circa minima quaeque sollicitudo, vivendi cupiditas. Equidem hydrops a primis fere artis nostrae rudimentis Hydropis in tres species, anasarcam, asciten & tympanitidem divisus species sunt: atque anasarca dictus fuit, quando totum corpus tumore obsessum est, ascites, ubi abdomen turget & intra ejus cavitatem stagnans lympha viscera inundat, tympanites, ubi abdomen non molle, ut digitorum vestigia imprimi possint, sed valde inflatum ac durum comparet; ipse tamen ARETAEVSI yleucoquartam addit & inter anasarcam ac leucophlegmatiam aliphlegmatid quam constituit differentiam, existimans: in utraque hac hyanasardropis specie tumidam quidem faciem & brachia esse, & in ca.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
