# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 426

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/426

Neque tamen in omnibus hydropicis scrotum tumorem concipit, sed quosdam eorum sine omni eius intumescentia demortuos novi. In feminis inguina similiter tumida fiunt, & ipsa uteri vagina ab aqua saepe elongatur, ut procidat. Dein commune hydropicorum symptoma est dyspnoea, quae post vehementiorem corporis motum & noctu potissimum exacerbata, ob facilem aquae abdominalis sub situ decliviori adscensum, suffocationis metum subinde minatur; unde, si liberius respirare miseri volunt, corpus mox elevare & in lecto potius erecti sedere, quam decumbere coguntur. Mirum quoque vexat tussis, sicca utplurimum & nonnisi inane tussiendi desiderium mentiens, dum acris salsaque lympha, in uuiverso corpore peccans laryngis praesertim & bronchiorum fibrillas membranaceas stimulat, irritat, convellit. IX. Posthaec notabile est, in anasarca urinam mingi tenuem & albam, in ascite paucam & crassam, cum copioso sedimento rubro lateritio. Potui quoque urinae quantitas inter initia hydropis utplurimum respondet, alvus laxa est & ciborum adpetentia bona; quae tamen omnia ingravescente malo deficiunt. Vrget praeterea inexhausta & clamosa sitis, de qua recte ceeinit Poeta: quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Iungitur autem haec nimia potandi cupiditas ob has potissimum rationes: tum quod salivalis latex ob glandulas salivales obstructas deficiens fauces aridas irrorare amplius non potest, tum quod ea, quae adfluit saliva viscida salsaque est, & ab aestu febrili mox exsiccatur. Febris enim in pejori morbi statu nunquam fere sere non adjungitur lenta atque continua, ex pulsu, qui parvus fertur & crebrior, satis conspicua, quae carnem supernarum partium una cum viribus sensim paullatimque depascens mortem denique procurat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
