# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 429

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/429

referunt anatomen hydropicae, in cujus dextro cordis ventriculo polypus ad quadrantem ulnae partem longus & in arteriam pulmonalem protensus fuit annotatus: ut silentia praeteream complura alia, quae de eadem te Cent. III. obj. 117. Cent. VIII. obs. 41. item Dec. II. ann. Vl. obs. 73. legunter exempla; hoc tantum adjiciens, ubi cordis vasa polyposis concretionibus sunt repleta, ibi plerumque ingentem seri in thoracis cavitate effusi observari copiam. XI. Quod ad serum intra cavitates collectum attinet, hoc ra- Observatio tione copiae, coloris & consistentiae solet esse diversum. Intercirca condum enim instar aquae valde est dilutum, spissiusculum tamen Istitutionem & igni impositum in gelatinam concrescit, interdum flavum & equarum. loturae carnis non absimile. Quantitatem si dispicimus, haec itidem pro corporis amplitudine morbique diuturnitate admodum est diversa; asiquidem quandoque triginta, quandoque sexaginta, imo centum adaequat libras. Comtinetur autem hujus aquae plurima pars in cavitate abdominis, vel intra peritonaeum & musculos abdominis; nonnunquam tamen etiam in duplicatura peritonaei formato ibi sacco inclusam eam contineri fidem faciunt observationes, quas inter notabilis est Cl. Litrris, quae in Memoire del’' Academie des sciences. Paris ann. 1707. legitur. XIII. Ratio tuExplicatis sic satis dilucide phanomenis, quae in dissectis moris hyHhh 3 hydrodropici. hydrope demortuis solent observari sequitur jam, ut dispiciamus, quaenam sint praecipuae & proximaesinundationis aquarum in gravissimo hoc morbo caussae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
