Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 430
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem veteres, quibus naturalis machinae nostrae constitutio hydraulica, inque primis circularis humorum progressus fuit incognitus, laesam in hepate male adfecto sanguificationem &sanguinis in aquam conversionem accusarunt; nostro autem tempore, quo structura corporis humani motuumque vitalium oeconomia clarius fuit detecta, longe rectius hae caussae possunt demonstrari. Vix autem melior tumoris hydropici caussa, me judice, poterit allegari, quam circularis sanguinis per venas motus &progressus valde difficilis, tardus &variis ex caussis praepeditus. Quam quidem adsertionem experimentum a Clar, anatomico LOWERO primum, quod scio, institutum comprobat clarissime. Hic enim in vivo animali venam aliquam majorem filo constrinxit idque vinculum per horam reliquit &protinus tumorem oedematosum in illa parte, qua rami ad venam excurrunt, animadvertit. Simile quid conspicitur, quando ad enormes haemorrhagias sistendas instrumentum venas valde comprimens, quod nomine Tournequet venit, adplicatur. Quodsi enim diutius relinquitur, in tumorem successive pars attollitur. Huc quoque illud pertinet experimentum, quum in homine mortuo vena subclavia, v. g. manus dextrae, fortiter constringitur &postea cum siphone in venam manus apertam rubicunduae paullo spissior liquor injicitur. Namque tum brachium intumescit, eoque aperto observamus in cellulas pinguedinosas sub cute miram ejus penetrasse copiam, vix aliam ob caussam, quam quod propter positum obstaculum liquor injectus venas, quae per adiposum panniculum transeunt, nimium distenderit, atque tandem per earum poros extravasatus fuerit. §. XIV. Enimvero nullus dubito, quin ex dictis experimentis abunde satis pateat, nimiae corporis in hydrope intumescentiae &separationis seri a sanguine ejusque intra cavitates &interstitia stagnationis veram caussam esse retardatum sanguinis, per venas maxime, transitum.