# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 431

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/431

Attamen longe adhuc clarius adserti hujus patebit veritas, si perpendere velimus, quam facile & expeditum sit, ut sanguis in suo per venarum systema circuitu sistatur; idque potissimum has ob rationes. Nam primo sanguinis per venas regressus a partibus inferioribus ad superiores, ob situm perpendicularem, secundum naturae ordinem multis modis est tardior, quam in arteriis; unde etiam fit, ut venae non modo numerum, sed etiam diametrum arteriarum longe multumque superent. Deinde venarum tunicae non tanta vi systaltica & motrice elastica praeditae sunt quam arteriae. Quibus demum accedit, quod venae tenerioribus valdeque porosis instructae sint tunicis, per quas tenue liquidum facile potest transire. Quodsi itaque accidit, ut ob nimiam serosi humoris in corpore humano copiam tonus & robur vasorum, maximeque venarum propter nimiam distensionem magis infringatur atque debilitetur; non potest non per universum corpus vitalis sanguinis circulus, qui omnibus functionibus praeest, easque in integritate conservat, valde languescere atque imminui; quod etiam ex pulsu, qui rarus, mollis ac debilis est, aperte cognoscitur. Et ex hoc fundamento non modo praeternaturalis intumescentiae, sed reliquorum quoque cum hydrope complicatorum symptomatum, ut lassitudinis, gravitatis corporis, pigritiae, nec non salutarium per curim, renes, & alvum excretionum imminutarum vera deducenda venit ratio. At vero, praeter haec perpetuum fere omnis hydropis ac. Ratio symcidens est ingens spirandi difficultas, suffocationis metum sub ptomatum inde incutiens, quae itidem vix aliam agnoscit caussam, quam in pectore.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
