# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 433

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/433

Et licet succussoria hepatis a diaphragmate sub respirationis actu commotio, ipsumque robur tunicarum, quibus venam portae instructam esse ex anatome novimus, sanguinis cursum haud leviter videatur adjuvare; nihilo tamen minus, quando cruor lentescens acpellitur, dicta vena portae, & pulsu & valvulis destituta, eundem per innumeros venae cavae canaliculos difficulter transmittit; unde haud levis ad stagnationem & infarctum sit dispositio. Cui sic accedit ob parciorem potum, vitam sedentariam, ingesta liberalius acida & vini spiritus abusum, aut propter haemorrhagias vel febres per adstringentia praepostere curatas sanguinis & lymphae lentor ac redundantia, vel etiam ob multas animi aegritudines morbosque praegressos ipsius heparis ejusque vasorum atonis; vasa utique certo certius infarciuntur &, sublata proportione ad motum, sanguis segniter trajectus hinc inde in canalium alveis stagnar ejusque aquosa pars secreta lymphatica vasa, magna in copia ibi sita, implet. Porro etiam lentescentis lymphae praeternaturalis spissitudo ejus per hepar circuitum mode leviorem modo graviorem remoratur. Quodsi autem paullo spissior a sanguine secedeijs lympha in hepate obhaerescit, &, dissipata fluidiore parte, ad majorem crassitudinis gradum redigitur, tunicae vitalis illius visceris crassescunt & induranur tandemque in scirrhum abeunt, ita tamen, ut induratio magis intimiora occupet, scirrhus vero in exteriori parte membranacea vasisque extimis obhaerescat. Praecipuam itaque ascitidis sedem esse hepar, cadaverum fectiones supra adductae satis faciunt demonstratum. §. XVII. Verum enim vero, praeter hepar reliqua abdominis vi. Et reliquescera non sunt ab omni labe remota. Lien enim saepe extra yum obdoordinem magnus, atro sanguine refertus & scirrhosa mem-minis viscebrans obductus, RIVERIO, SCHENCKIO, FORESTO & xum labe. autopsia teste invenitur. Pancreas, secundum RONDELETIVM atque PEIERVM in observ. anatom. in omnibus fere Ili (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) hyDized by Google Dię hydropicis dissectis durum & scirrhosum, quin interdum totum absumtum deprehenditur. Omentum putridum & emaciatum, glandulae mesenterii, intestinorum, duodeni & ventriculi praeter naturam constitutae, tumidae & induratae conspiciuntur. Quodsi igitur meam de hisce phaenomenis sententiam proferre iicet, ego quidem arbitror, haec abdominis jam relata viscera labem suam ac vitium simili modo a praeternaturali hepatis constitutione & impedito sanguinis per ejus vasa circuitu unice contrahere; idque potissimum propter intimiorem horum vasorum consensum & communionem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
