# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 435

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/435

obs. 30. & in hysterica femina gravida dissecta PECHLINUS obs. 19. In cornubus ac tubis uteri ingentem aquae copiam nonnunquam colligi, fidem facit TULPIUS observat. lib. IV. obs. 45 exemplo feminae, quae in utroque uteri cornu novem circiter aquae purisque libras inclusas innumeris vesicis gestavit. Plura ejusmodi exempla vide apud SCHENCKIUM lib. III. ob/ 67. & ROLFINCKIUM de organ: genital. cap. 20. nec non SYDENHAM de hydrope. Eandem quoque in rem apprime facit HARDERI observatio, perhibentis: in femina rustica repertum esse non solum ovarium sinistrum aquae subsalsae & foetentis libris duabus oppletum, sed etiam annexam eidem tubam Fallopianam notabili hydatide obsessam. Et nosmet ipsi ante viginti annos ex gravi in hypogastricam regionem lapsu annotavimus in quadragenaria subortam ibi intumescentiam cum dolore tensivo, quam aquae limpidae largum profluvium cum sanguine menstruo primum prodiens excepit, quod postea etiam cessante sauguinis stillicidio per anni dimidium continuavit, ita, ut quotidie minimum libra una efflueret, donec aegra, incassum adhibitis variis medicaminum generibus, tabe lentaque febre penitus confecta obdormisceret. §. XIX. Neque etiam adeo insolens sed aliquoties a me observa- Hydropis tum est, sub ingravidatione simul occultari hydropem; & frequens hinc sit, ut saepius medici in dijudicanda graviditate fallantur. genesis in Vidimus vero ejusmodi feminas gravidas hydrope simul labo-gravidis rantes post partum copiosioris effluxu servatas; alias autem interiisse, humore scilicet in cavum abdominis jam effuso. Inprimis memoratu dignum est, quod PLATERUS lib. III. observat. p. 126. prodidit de muliere quadam, quae, quoties uterum gessit, toties detenta fuit ascite.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
