# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 438

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/438

Ex omnibus vero iis, quae sicut ad alias chronicas passiones, ita etiam maxime ad hydropem conferre solent, principem fere locum obtinent arimi pathemata, praesertim vero diuturnus animi moeror & angor, cui tanta inest vis atque potentia, ut, visceribus fibrisque motricibus omnem vigorem, tonum ac robur subtrahendo, languidum sanguinis circulum & excretioNec minor est efficacia vehenum suppressionem producat. mentis irae, maxime si cibus, vel potus copiosus frigidus desuper ingeratur. Sequitur enim presso, ut ajunt, pede ingens praecordiorum constrictio & anxietas, color cachecticus, ciborum inappetentia, spirandi difficultas & successu temporis ipse hydrops, quem plus vice simplici successisse novimus. Caussa tantorum malorum haec esse videtur: vehementiori hac animi commotione ventriculus cum duodeno & adnexis biliariis ductibus valide & spasmodice constringitur; unde non modo succi biliosi & pancreatici ad bonam digestionem promovendam secretio impeditur, verum etiam copiosiori cibo ac potu adsumto multi ingenerantur flatus qui alvinam excretionem sistunt totumque sanguinis circulum inaequalem reddunt. §. XXIII. Nihil insuper magis ad genesin hydropis contribuit, quam consuetae & criticae evacuationis, ut in seminis per menses, per lochia, in viris per haemorrhoides suppressio. Vid. HIPPOCRATESSect. VI. aph. 121. Ita Traianus imperator, ex retentione haemorrhoidum asciticus factus & curatus, sed recidivam passus mortuus legitur apud DIOCASSVM.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
