# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 439

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/439

Pari quoque ratione, enormes sanguinis sive per vulnera, sive per nares, uterum, aut venas sedis profusiones ad hoc malum valde disponere, quotidiana fere experientia comperimus. Nam in sanguine incomparabilis latitat vitae thesaurus: quo nimium detracto minima & secretoria & excretoria vasa connivent & angustantur; hinc nec bonus generatur sanguis, nec utilissimum secernitur liquidum cerebri & nervorum, unde solidarum partium imbecillitas; neque inutile & impurum, quod in corpore est, foras ejicitur, unde magna impuritatum coacervatur colluvies. Minime tamen ita simpliciter statuendum volo, ac si omnis largior sanguinis evacuatio hydropicum adfectum producat, sed ubi in corporibus aliae adhuc caussae accedunt, facile eum oriri arbitror. Ita quosdam ab obstructione viscerum scorbuto & cachexia laborantes valdeque acri & impuro sanguine fartos post frequentes & enormes haemorrhagias in aquosum hunc morbum incidisse novi; certe non ob solam illam haemorrhagiam, sed ob malum corporis propter obstructiones dispositionem atque humorum dyscrasiam. Immodica quoque in dysenteria excretio saepius hydropis foecunda mater est, quare HIPPOCRATES Sect. VI. aph. 43. adserit: quicunque difficultate intestinorum corripiuntur, eos superveniente longa dysenteria aquae intercus excipit & moriuntur XXIV. Imperitiores quoque medici praepostera morborum cura- Perversae tione caussae hujus mali non raro evadunt; quando videlicet curationes. immodicas sanguinis, vel aliorum humorum excretiones desubito adstringentibus, opiatis, vel narcoticis sistunt ac reprimunt. Idem malum incidit, si intermittentes febres, praesertim quartanas, quae plerumque fixam suam in hepate obtinent sedem, ante sublatam obstructionem vel decentem caussae febrilis correctionem, nimis cito & intempestive specificis suis, ad quae etiam cortex chinae pertinet, reprimunt. Facile enim hi morbi in cachexiam & hydropem definunt; quod iam tum HIPPOCRATES & GALENVS indigitarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
