Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 44
Unproofread scanNot analysed yet
Refellitur simul inde vulgi valde noxium praeiudicium, quo senibus non debere sanguinem mitti perhibent: non enim ulli aetati tanta noxa ex omissis sanguinis missionibus acquiritur, quam quidem senili, propterea, quod vis &elater partium solidarum in ea sensim languescere incipiat, nec satis valeat humorum impulsui resistere: Hanc ob caussam eo quoque in praesenti curatione respeximus, ut primum sanguinis depleretur abundantia per venaesectionem. Et quando ab hac aegri ad sensuum &rationis vsum nondum redeunt; multo cum fructu exhibere solitus sum descriptam mixturam, quam tartarus emeticus ingreditur, non eo fine, ut vomitum excitare consilium fuerit, sed ut tepidae &languentes partes nervosae subtilissima stibii acrimonia vellicatae, ad motum &sensum recipiendum stimulentur. Nam in medicamentis antimonialibus, quae paulo maiori dosi emesin excitant, si refracta dosi a perito medico usurpantur, plane singularis &incomparabilis ad difficiles &chronicas passiones expugnandas virtus deprehenditur, eo quod glandulas &nervosas partes irritando lympham stagnantem &corruptam discutiunt, &humores crassos viscidos attenuant, &fluidos reddunt. Ad praecavendam recidivam &systema nervorum corroborandum praeter sollicitam corporis &extremarum potissimum partium a frigore &ventis frigidis praecautionem, conservam florum anthos &florum melissae turcicae, item elaeosacharum olei macis &olei melissae veri, interdum quoque aliquot guttulas balsami nostri vitae in decocto succoladae vel cossee vel etiam spiritum oleosum salis ammoniaci pro lubitu assumenda commendavi.