# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 44

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/44

Refellitur simul inde vulgi valde noxium praeiudicium, quo senibus non debere sanguinem mitti perhibent: non enim ulli aetati tanta noxa ex omissis sanguinis missionibus acquiritur, quam quidem senili, propterea, quod vis & elater partium solidarum in ea sensim languescere incipiat, nec satis valeat humorum impulsui resistere: Hanc ob caussam eo quoque in praesenti curatione respeximus, ut primum sanguinis depleretur abundantia per venaesectionem. Et quando ab hac aegri ad sensuum & rationis vsum nondum redeunt; multo cum fructu exhibere solitus sum descriptam mixturam, quam tartarus emeticus ingreditur, non eo fine, ut vomitum excitare consilium fuerit, sed ut tepidae & languentes partes nervosae subtilissima stibii acrimonia vellicatae, ad motum & sensum recipiendum stimulentur. Nam in medicamentis antimonialibus, quae paulo maiori dosi emesin excitant, si refracta dosi a perito medico usurpantur, plane singularis & incomparabilis ad difficiles & chronicas passiones expugnandas virtus deprehenditur, eo quod glandulas & nervosas partes irritando lympham stagnantem & corruptam discutiunt, & humores crassos viscidos attenuant, & fluidos reddunt. Ad praecavendam recidivam & systema nervorum corroborandum praeter sollicitam corporis & extremarum potissimum partium a frigore & ventis frigidis praecautionem, conservam florum anthos & florum melissae turcicae, item elaeosacharum olei macis & olei melissae veri, interdum quoque aliquot guttulas balsami nostri vitae in decocto succoladae vel cossee vel etiam spiritum oleosum salis ammoniaci pro lubitu assumenda commendavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
