# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 442

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, 442. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/442

hydropicis autem inferior pars abdominis intumescit, tumor aequalis est, mammaeque detumescunt. In hisce porro sitis iuncta est, in gestatione vero minus. Denique in asciticis fluctuatio sentitur in abdomine &, quo se vertunt, aegri, eo aqua collabitur. Tandem motus infantis in utero, qui circa vigesimam septimam septimanam contingit, omnem tollit dubitationem. Neque vero inficiandum est, in gravidis quandoque simul oriri leucophlegmaticum tumorem, qui tum praesertim accedit, si gemellos gestant & nimium plethoricae ab omni sanguinis detractione abstinent. XXVIII. Postremo adhuc illud, quod meretur attendi, occurrit, cum cordis polypo interdum pedum & femorum tumores conjungi sine praesente anasarca vel ascite. Id quod dignoscitur ex summa compressione pectoris, pulsu intermittente & inaequali atque intercurrente, praesertim post animi affectum aut vehementiorem motum, suffocationis metu. Interea non negandum est, concurrentibus aliis caussis verum hydropem succedere. §. XXIX. Differentia quoque notabilis est, inter verum & spurium ascitem. Hic vocatur, ubi aqua in abdominis cavitate non continetur, sed in membranis, quasi in sacco peritonaei inclusa haeret; hinc etiam dicitur hydrops saccatus. Qua de re vide M. N. C. Dec. Il. ann. VIII. obs. 23. item Dom. LITTRIS loc. cir. Consuli quoque potest dissertatio sub praefidio Clar. D. ALBERTI habita de hyarop saccato, per lapsum in abd men CaP. XIV. De hydrope. men curato. Contra vero in ascite intra ipsam abdominis pectorisque cavitatem aqua stagnat extravasata. §. XXX. Quod attinet ad ipsam prognosin & morbi eventum, de Prognosit. hoc audiendus est ARETAEUS, qui lib.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
