# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 443

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, 443. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/443

cit adserit: omnes quidem species hydropis pravae, inter ipsas vero leucophlegmatia mitior, dfficilis flatuosa, difficilior anasarca, ascites certe periculosissima; & quando ascites cum tympanitide miscetur, magni etiam est periculi. Deinde in universum dicere possumus, asciten, si invaluerit & ex morbis aliis, in quibus jam tum viscera sunt corrupta, aut corrumpuntur, prodierit, & ubi a vasis lymphaticis vel hydatidibus disruptis extravasata est, atque superiora cum siti marcescunt urinaeque paucae & valde rubrae cum sedimento minguntur, omnino esse incurabilem. Contra vero eum hydropem cum HIPPOCRATE sanabilem adserimus, in quo viscera quidem infarcta, sed non scirrhosa, nec corrupta sunt & aeger adpetit, nec male respirat, urinas mingit tenues, sique aetas Quando etiam hydrops, praesertim leucophlegest iuvenilis. matia & anasarca, in plethoricis ex asthmate subnascitur, vel a nimio potu in febribus & a largiori ciborum adpetentia post ipsas exantlatas, vel etiam post enormes haemorrhagias suboritur, spes omnino sanationis superest, si tempestive convenientibus succurramus remediis. §. XXXI. Tussis quando asciti supervenit, nihil boni portendit, quod suo jam tempore HIPPOCRATES recte notavit Sect. I. aph. 35. & VII. aph. 47. Non tamen de tussi ista leviori, quae etiam inter initia plerumque adparet, hoc intellectum volumus. Malum itidem signum est, si cibi adpetitus cum viribus plane perit, sitis augetur, multum liquidi adsumitur & parum per urinam redditur: neque boni sunt ominis horrores febriles cum ardore interno in asciticis supervenientes, sed plerumque funestum praenunciant exitum. Pessimum quoque, imo mortis indicium habendum est, si erysipelas cum febre in cruribus erumpit, cui HIPPOCRATES etiam lib. VII. epidem. adsentitur. Qui praeterea recidivat hydrops ascites, difficulter admodum, & secunda vice vix unquam curatur: quod tamen aliter prorsus se habet cum anasarca, qui si periodicus est, non tantum periculi portendit, quam statarius.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
