Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 444-2
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. ORius quam truculento hydropis morbo manus adhibet auIxiliatrices medicus, probe debet respicere, an curationem adhuc recipiat, an plane sit insanabilis. Hoc si animadvertit, consultum erit, atali cura se retrahere, quam famam periclitari, aut minime hanc ipsam provido prognostico firmare atque munire. Ipsa autem genuina medendi ratio in eo consistit, ut primo aquam, quae intra cutim &cavitates collecta stagnat, evacuemus, &dein caussam, ob quam accumulata est &achuc quotidie accumulatur, perite tollamus.