Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 447
Unproofread scanNot analysed yet
mnium mnium maxime per purgantia paullo fortiora, in principio educendas morbi, sufficienti dosi &debito cum regimine exhibitâ debet proficua. praestari. Dispiciamus igitur, quaenam hoc fine medicis usui hactenus fuerint. Primo autem loco occurrit elaterium, quod a veteribus aeque ac recentioribus, ad educendas aquas, mirifice laudatur. Ita DIOSCORIDES lib. IV. c. 151. de eodem tale fert iudicium: elaterium confert hydropicis, extrahendo aquositatem mirabiliter sine nocumento &non est siomacho nocivum. Cui adsentitur AVICENNA, CELSVS, Alexander MASSARIAS &postea quoque Jicobus BONTIVS HERCVLES SAXON. Joannes HEVRNIVS, Gabriel FALLOPIVS de medicinal. aquis pag. 55. REISNERVS obs. medic. pag. 167. &HENRICVS ab HEER, qui invicem hoc remedii genus mirifice extollunt. Ex Anglis pariter LISTERVS &SYDENHAM in tractat. de hydrope idem omnibus aliis purgantibus longe praeferunt &hic ita scribit: elaterium, sive faecula cucumeris agrestis potenter, in permodica quantitate, vires suas exserit in conturbanda alvo &faecibus cum serosis &aquosis humoribus copicse egerendis. Post elaterium gummi guttae seu de Peru ab uno circiter saeculo, si ad aquam ejiciendam ad scrupulum dimidium, vel grana XII. propinetur valde coepit celebrari. Extractum esulae maxime aestimatur a RVLANDO &succus iridis nostratis, nec non corticis medii sambuci inter polychresta &magnae efficaciae hydragoga non modo a medicis, sed etiam a vulgo cum laude refertur. Quod ad ipsam operationem horum medicamentorum at- Eorum opetinet, sciendum est, quod acri, volatili caustico principio, randimonervosas ventriculi partes vellicando agant &hinc vomitum dui. in sanis vehementer cieant. In hydropicis autem aeque ac emetica ex antimonio parata per alvum magis quam per vomitum operantur, forte quod nervosae ventriculi &intestinorum tunicae ab aqua stagnante nimis sunt flaccidae &relaxatae. Vnde simul luculenter adparet, ad ingentem aquarum molem ex univerlo corpore per alvum exturbandam leniora &mitiora prorsus non sufficere, sed talia omnino requiri, quae subtili quodam &penetrante sale suo nervosarum &musculosarum partium systema, maximeque ventriculum &intestina stimulando insignem aquae copiam eliminandi vim possident; quae inter purgantia modo allata ipsaque vomitoria primas tenent, si pro diversitate naturae corporis, plus minus sensibilis, conNam certe, non pauca dantur exemvenienti dosi exhibentur.