Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 450
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter haec vero in diuresi movenda non minorem pollicentur fructum salia herbarum per incinerationem parata, ut absynthii, cardui benedicti, vel solum sal tartari probe calcinatum, liquor nitri fixi atque silicum Glauberi &c. quae paullo largiori dosi sumta in tumoribus oedematosis expugnandis mirabilem saepius effectum praestitisse novi. Spectant huc quoque liquor nitri dulcis, liquor noster anodynus mineralis, clyssus antimonii, spiritus tartari &tinctura antimonii acris; quae liquida medicamina vel sola, vel etiam cum dictis salibus pro circumstantiarum ratione mixta dari possunt utilissime. Plurimum tamen refert, quo quis vehiculo utatur in dictis remediis adsumendis. Hinc salia laudata neutra longe praestantiorem edunt effectum, si magis cum aqua petroselini, fragorum, vel etiam vino Rhenano, quam cum alio potus genere sumuntur. Ego quoque non sine insigni aegrotantium levamine decoctum ex radicibus quinque aperientibus, rad. eryngii, ononydis, semine dauci, sellerie, baccis juniperi &alkekengi praescribere hactenus consuevi, quod simul potui ordinario potuit substitui. Sudorifera ubi corpus totum colluvie aquarum scatet &subcutaneum emunctorium clausum &constrictum est, parum merentur laudis.