# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 451

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/451

Nam hydropici difficulter ad sudorem disponuntur; & si regimine externo nimis calido vel volatilibus sudoriferis cogantur, metus est, ne inflammatio cum febre, vel etiam metastasis seri ad ipsum cor vel cerebrum, ut suffocatio aut adfectus soporosus & apoplecticus sequatur, procuretur: quae observatio circa balnea etiam laconica, quae cum spiritu vini fiunt, probe meretur attendi. Quodsi vero ab ingenti humorum copia tam per purgantia, quam diuretica corpus fuerit liberatum ipsaque natura ad liberiorem transpirationem ac sudorem vergit, tum quidem non validiora, sed temperatiora diaphoretica, qualia sunt mixtura simplex, liquor mineralis cum refracta dosi spiritus bezoard. Bussii mixtus, tinctura antimonii selectior, vel pulveres ex cerussa antimonii, sale cardui bened. nitro purif. sive per se, sive cum rob sambuci vel ebuli mixti laudabili effectu minime destituuntur, maxime si horum usum cum prudentia crebrius repetamus. XII. Laudatis itaque externis evacuantibus ad auspicaciorem effectum consequendum externa debent conjungi, quae in nostro adfectu, si unquam in alio operam praestant laudatissimam. Etenim cum in habitu corporis extimo sub cute, ubi copiosi & effoeti humores subsistunt, partiumque solidarum tonum & robur prorsus enervant, mali fomes latitet, ipsa sana dictitat ratio, extrinsecus sub varia forma admota remedia, quae vi sua roborante, balsamica & resolvente humores stagnantes non modo attenuant &, ut in vasorum poros recipi possint, aptos reddunt, sed & putredini resistunt, tonumque & robur relaxatis partibus restituunt, ad hosce humores por congrua emunctoria e corpore exterminandos plurimum omnino conferre. Et si meam adponere experientiam licet, ego accommodatis ejusmodi subsidiis externis effectum saepe longe praesentiorem facilioremque, quam ab ipsis internis vidi consequutum. Quae vero huic scopo & indicationi egregie inserviunt, sunt: radices levistici, iridis, squillae, ciclaminis, folia ebuli, herba scordii, cardui bened. absynthii, flores utriusque chamomillae, sambuci, baccae lauri, juniperi, niperi, semina carvi, cumini &c.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
