Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 454
Unproofread scanNot analysed yet
Negamus vero, in ascite hy drope <ympanite id sine periculo fieri posse, dum etiam ipse TRALLIANUS in loco allegato sub finem addit, phlebotomiam in ascite &tympanitide penitus esse excludendam. Quemadmodum in leucophlegmatia &anasarca, ad colluviem seri copiosi exturbandam, validiore medicina purgante, majori etiam sub dosi administrata interdum uti necesse est; ita in ascite nihil drasticis periculosius est, utpote quibus, quod per crebriorem experientiam mihi compertum est, desubito inflammatio intestinorum sphacelosa &mortifera, quam anatome detexit, excitatur. Id vero circa fortiorum purgantium usum serio monendum existimo, quod in principio quidem locum inveniant, dum vires adhuc constant, sed quod non crebrius, &nisi interjectis sex septemve diebus sint repetenda, atque interea vires medicamentis &cibis, laudabilem succum praebentibus roborandae. Praestat tamen a drasticis illis remediis, ut gummi guttae, elaterio, colocynthide, helleboro, &c. quae colliquativam quandam viribusque adversam facultatem, quam natura debilis &sensibilior stomachus ferre minus potest, recondunt, interdum plane abstinere &potius in eorum locum purgantia cum emeticis lenioribus mixta propinare, quae vel in forma pilulari, vel infusi exhibita similem laudabilem, longeque tutiorem exserunt effectum. III.