# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 455

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/455

Quum scorbutica humorum dyscrasia adfecti perfacile in tumorem incidant hydropicum, tum medicamentis, quae etiam specifica adversus hydropem virtute praedita esse creduntur, sic dicta antiscorbutica, ut radix armoraceae, raphani rusticani, nasturtii aquatici & hortensis, nec non cochleariae succus multum sunt praeponenda, maxime quando cum sero lactis, vel decocto betae rubrae, liberaliori paullo & repetita dosi adsumantur. Vidi enim simplicibus hisce remediis saepissime plebejos a tumoribus hydropicis integre sanatos, mirifica quotidie per vias urinarias copiosi seri educta quantitate. Pulvis squillae & ejus acetum a veteribus, GALENO, Squillae CAELIO AVRELIANO, CELSO & aliis maximi semper in usur in hydrope cum hoc morbo fuit aestimatum, praesertim ubi asthma ad suffocaEt secundum meam quoque ex- asthmate tionis fere metum concurrit. perientiam bona testari fide possum, perplures misere adflictos iuncto. inopinatum inde & vix sperandum accepisse levamen. Namque haec radix sale suo penetrante acerrimo instructa stomacho & aliarum nervosarum partium tunicis sese insinuans motum ipsis ac vigorem, stimulando, restituit, humorumque circulum retardatum insigniter adjuvat. Quod dosin attinet, potest ad grana sex vel octo cum eadem quantitate radicis pimpinellae vel ari misceri & additis aliquot nitri granis, cum vehiculo calido exhiberi. In tympanitide magnus & summe proficuus est usus cly- Quae prosint in tymsterum, ex specibus carminativis confectorum. Observavimus quoque in hac passione pilulas purgantes cum anodynis panitide. maritatas, ut sunt massae pilularum Starckii, Wildegansii & quae ex extracto hellebori nigri, mercurio dulci, sagapeno, oppoponace, asa foetida &c. concinnatae sunt, insignem attulisse fructum. Praeter haec vero exterius in hoc adfectu inunctio totius ventris cum oleo philosophorum, vel oleo camphorae cum oleo amygdalarum dulcium parato instituta, & per aliquot dies continuata summo solet esse auxilio. VI. In malo ascitico, ubi viscera valde sunt affecta & spes saAscites nita. despe. nitatis recuperandae pertenuis ostenditur, lenioribus laxantibus ratus quo& roborantibus unice agendum est. Cui usui inserviuut pilumodo tralae polychrestae ad mentem Beccheri paratae, & interposita semctandus. per salis aperitivi dosi propinatae. Qua methodo, nisi res omnino conclamata est, miseri vel curantur, vel certe diutius conservantur. VII. 3. Si ia Incidit interdum, ut hydropici per haemorrhoides, vel per Cautelae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
