Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 461
Unproofread scanNot analysed yet
Longe autem felicius succedit sanationis negotium, si sponte a natura in pedibus fit apertioNam copia humorum extravasatorum sublata relictae adhuc in corpore aquae facili negotio a medicamentis digerentibus &evacuantibus vinci possunt &excerni. Ego vero, si mitioribus res peragenda est, ad sufficientem &tutam humorum evacuationem vix convenientius &efficacius reperi medicamentum, quam quod ex majori mannae portione &aliquot tartari emetici granis concinnatur. Dici enim vix potest, quantam hoc remedium educat aquae quantitatem, fine omni turba &vomitu, qui rarius in hydropicis per emetica solet cieri. Praeter haec notabile in hoc casu occurrit, quod frustra tentetur mensium repente suppressorum revocatio in iis corporibus, quae a diuturniori animi affectu &nimia humorum vitiosorum stagnatione omne partium robur perdiderunt. Multo magis eo respicere debet medicus, ut prius effectus morbosos removeat &,viribus quodammodo resumtis ciborumque adpetentia restituta, circa illud tempus, quo menses fluere sueverunt, vel sanguinis missione in pede, vel pilulis balsamicis refracta dosi aloeti cis &crocatis naturam ad mensium negotiumleniter stimulet. OBSERVATIO II. Militiae praefectus, quinquagenarius, corpore valde robu- Leucostus, ob varios in victu &potu excessus autumnali tempore in phlegmafebrem incidit quartanam, qua quum per mensem &ultra labo-tiae, a febre raverat, hujus molestiae pertaesus per quatuor dies larga in quan quartana titate decoctum adsumsit valde chinatum; unde febris quidem male traevanuit, sed non multo post, praegressa corporis refrigeratione ctata. ciborumque concoctu difficilium intemperantia, pedes cum abdomine coeperunt intumescere, vires imminui &respiratio valde difficilis reddi.