# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 461

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/461

Longe autem felicius succedit sanationis negotium, si sponte a natura in pedibus fit apertioNam copia humorum extravasatorum sublata relictae adhuc in corpore aquae facili negotio a medicamentis digerentibus & evacuantibus vinci possunt & excerni. Ego vero, si mitioribus res peragenda est, ad sufficientem & tutam humorum evacuationem vix convenientius & efficacius reperi medicamentum, quam quod ex majori mannae portione & aliquot tartari emetici granis concinnatur. Dici enim vix potest, quantam hoc remedium educat aquae quantitatem, fine omni turba & vomitu, qui rarius in hydropicis per emetica solet cieri. Praeter haec notabile in hoc casu occurrit, quod frustra tentetur mensium repente suppressorum revocatio in iis corporibus, quae a diuturniori animi affectu & nimia humorum vitiosorum stagnatione omne partium robur perdiderunt. Multo magis eo respicere debet medicus, ut prius effectus morbosos removeat &, viribus quodammodo resumtis ciborumque adpetentia restituta, circa illud tempus, quo menses fluere sueverunt, vel sanguinis missione in pede, vel pilulis balsamicis refracta dosi aloeti cis & crocatis naturam ad mensium negotiumleniter stimulet. OBSERVATIO II. Militiae praefectus, quinquagenarius, corpore valde robu- Leucostus, ob varios in victu & potu excessus autumnali tempore in phlegmafebrem incidit quartanam, qua quum per mensem & ultra labo-tiae, a febre raverat, hujus molestiae pertaesus per quatuor dies larga in quan quartana titate decoctum adsumsit valde chinatum; unde febris quidem male traevanuit, sed non multo post, praegressa corporis refrigeratione ctata. ciborumque concoctu difficilium intemperantia, pedes cum abdomine coeperunt intumescere, vires imminui & respiratio valde difficilis reddi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
