Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 462-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. A nullo morbo praecedente crebrius hydrops nascitur, quam ex febre quartana perperam curata: quod suo jam tempore GALENUS lib. III. de locis affect. &disertissimus CELSUS sat luculenter prodiderunt. Etenim, quum sedes tum quartanae tum hydropis in ipso hepate, ut jam veterum tulit opinio, praecipue debeat collocari, evidenter adparet, quando haec febris nimis praecipitanter &antequam obstructio in hepate vel per ipsam febrem, quae optima est medicina, vel per congrua remedia naturam adjuvantia, satis expedita fuit; cohibetur, perfacile recidivam febris, aut alium longe graviorem morbum, qualis hydrops est, succedere. Idque eo magis evenit, si forte ob nimiam ciborum adpetentiam, corpore adhuc debili, multi crudi spissique generantur humores, qui ad hepatis infarctum denuo augendum mirum quantum conferunt. Equidem in longinquo artis exercitio complures ejusmodi casus, ubi ex quartana imprudenter suppressa vel novi insultus febriles vel anasarca hydrops prodierunt, adnotavi, sed nulla alia quam supra proposita methodo, quae unice ad obstructiones viscerum tollendas &excretiones restituendas itized b das directa est, curam institui &benedicente Numine feliciter perfeci.