Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 464
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero si incidit, non statim hydrops emergit anasarca &ascites, sed in principio solum leucophlegmatia corpus solet occupare, quae ex abundantia seri inter panniculum adiposum, ob motuum vitalium imbecillitatem, stagnante suam ducit originem. Et haec hydropis species ex facili potest curari, si modo medicamentis, sale quodam subtili volatili vim suam exserentibus mature succurramus. Haec quippe dum non modo in tunicas vasorum motrices agendo, tonum ac robur ipsis restituunt, sed &glandulosas intestinorum partes stimulando, stagnantis seri colluviem per alvum ejiciunt utilissime. Qua virtute prae caeteris pollet elaterium, a medico cum bonis aegrotae rebus oblatum; in cujus laudes, jam supra satis expositas, redire nolo. OBSERVATIO IV. Illustris foemina XL. annorum, succi sanguinisque plena, &semper largiorem mensium fluxum experta, quinquennio abhinc autumno incidit in dysenteriam tunc temporis epidemice grassantem, sub qua cum saevis ventris torminibus cruentas habuit dejectiones. Per mensem &ultra hoc malo conflictata convaluit quidem, sed abhinc vires recipere vix potuit; appetentia ciborum erat fere nulla, potulentorum nimia, abdomen flatibus valde turgidum, alvus, quae antea rite respondebat, nunc constrictior, cum languida pulsuum celeritate. Inter haec quum adhuc id haberet infortunii, ut ob inopinatum trium filiorum obitum magno adficeretur moerore, accidit, ut increscente virium defectione &coloris pallidi in lividum conversione, universum corpus, maximeque pedes &hypogastrica regio valde intumesceret. Ad hunc tumorem accedebant summa spirandi difflcultas &ad leviorem motum cordis palpitationes, mensium copiosus &aquosus fluxus, urinaeque tenuis secessio. Consulti sunt plures medici, qui per acriora purgantia, martialia &calidiora diuretica curationem tentarunt, sed irrita omni opera aegram hydrope pectoris lethali laborantem existimantes derelictam habuerunt. Tandem &ego consultus hanc inii methodum.