Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 466
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Varia sunt in praefata morbi historia, quae probe merentur adnotari, quorum potissima sunt: 1) quod malum dysentericum nisi, finito morbo, tonus &motus ventriculi ac intestinorum peristalticus convenienti medicina roboretur, perfacile graviorem, ut hypochondriacum &cachectico-hydropicum excitare adfectum possit. Tono quippe &robore harum partium destructo, non modo ciborum digestio &chyli boni generatio, sed &sordium per alvum excernendarum secessio multum vacillat, adeoque ad spasmos &flatulentias, gravium symptomatum genetrices, intestinorum canalis disponitur. 2) quod hydropicum malum longe facilius in seminis ob uterum &mensium negotium, quam in nobiliori sexu producatur. Nam propter difficiliorem sanguinis per uteri venas, in semet ipsas valde implicatas regressum non modo vasa uterina sanguine facile infarciuntur multumque serositatis ibi deponitur, sed &in toto corpore humorum circuitus languescit &retardatur, adeoque ad cachexiam hydropicam fit transitus. Qui tali vero fundamento nititur hydrops curatu est facilior, quam ex hepatis vitio enatus. Longe enim expeditius est, obstructa uteri vasa reserare, sanguinisque impeditum motum promovere, &collectas ibi serositates expurgare, quam hepar obstructum &induratum emollire, &sanguinis per ejus vasa circuitum in ordinem redigere. Cuius rei luculento esse testimonio potest felicissima collectae humiditatis in nostra aegrota per uterum evacuatio, a medicamentis digestivis leniterque stimulantibus adiuta, quam ego non semel sed saepius in feminis cachecticis &leucophlegmatia laborantibus observandi occasionem habui. 3) probe notandus est saluberrimus tincturae martis pomatae cum brodio carnis medicinali usus. In genere tamen notari velim, martialia in forma liquida &temperato acidulo menstruo parata majori cachecticis feminis quam viris esse praesidio. Hae enim ob laxiorem &spongiosiorem, quo prae nobiliori sexu gaudent, texturam ejusmodi roborans &subadstringens medicamentum optime ferunt.