# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 467

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/467

OBSERVATIO V. luvenis viginti annorum generosus, habitu corporis spon- Hydrops gioso praeditus vitaeque sedentariae addictus a prima statim infan-ascites a tia ex scabie retropulsa insigni pedum abdominisque intumescen-frigidopatia cum lividis maculis in cute hinc inde efflorescentibus labo-tu in caravit. Academiam ingresso valetudinis emendandae caussa ex- chectico. excitium commendabatur pugillatorium, a quo vehementer aliquando calefactus quum largiorem frigidae cerevisiae haustum infunderet, mox pessime habebat. Languor enim universi corporis cum tussi valida & respirandi angustia sequebatur, aquosus pedum tumor increscebat, tantaque subinde capiebat incrementa, ut non modo scrotum, sed totum quoque abdomen occuparet & ad ruptionis usque metum distenderet. Praeterea, quod notabile erat, a nimia scroti inflatione retrahebatur mentum; & praeputium instar vesicae inflatum urinae excretionem, quae communiter in hydrope parcior esse solet, retardabat, pedes frigidissimi nec ignitis tegulis ad calorem naturalem poterant reduci; adpetitus tamen adhuc modice constabat. Praeter varii generis medicamenta consilium inibant medici de scroto aperiendo, ex quo cum lancetta aperto ingens aquae profluebat copia, unde scrotum quidem cum abdomine diminutum, somnus quietior & vires quodammodo refectae videbantur, pedum veror tumor aeque ac molestum tussiendi conamen perseverabat. Sanato hoc ulcere pristina ludebatur traegoedia: namque abdomen cum scroto denuo in magnam increscebat molem. Rursus itaque cutis Nnn 2 in membro virili incidebatur & plus quam X. seri educebantur librae. Hoc pariter vulnere consolidato vires iterum cum adpetitu vigere ventrisque tumor remittere videbatur. At vero quum patiens, ob summum domum revertendi desiderium, ingenti angeretur moerore, accidebat, ut praevio horrore & succedente aestu erysipelas in pede erumperet, cui depellendo vix ulla par erat medicina.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
