Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 468
Unproofread scanNot analysed yet
Dolor enim &tumor inflammatorius mox totum corripiebat pedem &circa quintum diem lividae, cum interspersis magnis vesiculis, emergebant maculae, pulsus ferebatur debilis &celer, sitis urgebat fere inexhausta, noctes erant insomnes, alvus praeter modum fluida, urina alba &clara, tandemque viribus consumtis aeger placide exspirabat. Corpore post mortem dissecto intra abdominis musculos &pinguedinem magna observatur aquae quantitas; in cavo vero abdominis mensurae quatuor, in thorace mensura dimidia, in pericardio quatuor circiter unciae fluitabant aquae limpidissiae. Hepar &lien, insolitae magnitudinis &coloris pallido albicantis, reperiebantur durissima, sanguine paene omni destituta, qui tamen supererat in hepate sanguis ex globulis instar milii solis duris videbatur compositus. B. lis erat pauca &instar glutinis compacta, bruni coloris. Vasa venosa valde extensa parum continebant sanguinis, loturae carnis non absimilis. Duplicatura peritonaei, quae uretheres &vasa spermatica, ipsamque vesicam continet, copiosis hydatidibus erat obsessa, ex quibus discissis magna aquae profluebat copia. Pulmones denique erant fere exsangues &candidi, in corde vasa coronaria valde inflata. Dissectis pedibus membrana, sub qua adeps reconditur, aqua turgescebat, &quum perventum erat ad membranam, quae musculis supersternitur, ea instar vesicae aquae repletae adparebat, factaque dissectione aquae instar rivi effundebantur &glutinosa materia tragacantham referens conspiciebatur. EPICRIEx hac memorabili morbi historia plura notatu digna in usum medicum possunt elici; 1) extraordinaria vasorum venosorum magnitudo sanguinis circuitum per venas indicat impeditiorem &valde retardatum, a quo etiam derivandum est, ut vasa lymphatica, ob lymphae a sanguine secessionem ampliata tandem disrupta fuerint.