# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 468

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/468

Dolor enim & tumor inflammatorius mox totum corripiebat pedem & circa quintum diem lividae, cum interspersis magnis vesiculis, emergebant maculae, pulsus ferebatur debilis & celer, sitis urgebat fere inexhausta, noctes erant insomnes, alvus praeter modum fluida, urina alba & clara, tandemque viribus consumtis aeger placide exspirabat. Corpore post mortem dissecto intra abdominis musculos & pinguedinem magna observatur aquae quantitas; in cavo vero abdominis mensurae quatuor, in thorace mensura dimidia, in pericardio quatuor circiter unciae fluitabant aquae limpidissiae. Hepar & lien, insolitae magnitudinis & coloris pallido albicantis, reperiebantur durissima, sanguine paene omni destituta, qui tamen supererat in hepate sanguis ex globulis instar milii solis duris videbatur compositus. B.lis erat pauca & instar glutinis compacta, bruni coloris. Vasa venosa valde extensa parum continebant sanguinis, loturae carnis non absimilis. Duplicatura peritonaei, quae uretheres & vasa spermatica, ipsamque vesicam continet, copiosis hydatidibus erat obsessa, ex quibus discissis magna aquae profluebat copia. Pulmones denique erant fere exsangues & candidi, in corde vasa coronaria valde inflata. Dissectis pedibus membrana, sub qua adeps reconditur, aqua turgescebat, & quum perventum erat ad membranam, quae musculis supersternitur, ea instar vesicae aquae repletae adparebat, factaque dissectione aquae instar rivi effundebantur & glutinosa materia tragacantham referens conspiciebatur. EPICRIEx hac memorabili morbi historia plura notatu digna in usum medicum possunt elici; 1) extraordinaria vasorum venosorum magnitudo sanguinis circuitum per venas indicat impeditiorem & valde retardatum, a quo etiam derivandum est, ut vasa lymphatica, ob lymphae a sanguine secessionem ampliata tandem disrupta fuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
