Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 469-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Vir quinquaginta annorum, lautiori diaetae vitaeque sedentariae addictus &lacticinia cum fructibus acidis horaeis in deliciis habens, praegresso diuturniori moerore incidit in cachecticum corporis habitum, ex colore faciei lurido, sublivido &ad flavedinem inclinante satis conspicuum; unde ciborum appetentia, satis antea vegeta una cum viribus valde concidebat, flatus &borborygmi in abdomine, ob segniorem alvum, miras creabant molastias, respiratio cum praecordiorum anxieta: xietate reddebatur difficillima, ut per intervalla morti proximus aeger haberetur, &,quod maximum erat, pulsus micabat debilis, nonnunquam intermittens, plerumque inaequalis. His tandem malis jungebatur icteritius faciei color cum majori pectoris angustia pedumque intumescentia, quae altius subinde adscendendo ipsa demum femora ad scrotum obsidebat. Multa avariis medicis adhibita medicamina nihil afferebant levaminis.