Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 471
Unproofread scanNot analysed yet
Anxietates enim &spasticae praecordiorum stricturae, multo magis vero concreta ista fibrosa, pulmonum vasa replentia liberiorem sanguinis circuitum non modo in pectoris regione, ubi sedem fixam habent, sed per reliquas quoque remotiores partes impediunt; unde ob tardiorem ejus circuitum serum in vasa lymphatica secedit, &in porosum habitum effunditur. Quodsi vero polyposa ejusmodi repagula hydropicorum tumorum caussae existunt, facile est iudicatu, cum haec ipsa nulli expugnari arte queant, morbum fieri insanabilem. Videmus hinc purgantium, praesertim validiorum usum positis hisce circumstantiis magis esse noxium quam proficuum: quandoquidem haec, validissime in genus nervosum agendo, anxietates &spasmos in praecordiis saevientes adaugent, ut inde non possint non vires cum appetitu magis prosterni. Nos in genere ita iudicamus, longe consultius esse, hos morbos tempestive avertere, quam, ubi increverunt, iis curandis multam operam impendere frustraneam.