Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 478
Unproofread scanNot analysed yet
Minime enim a tali venaesectione, in brachio instituta metuenda est major sanguinis ad superiores partes attractio, &ex hac oriunda suffocatio; ut haec ipsa potius certo avertatur, si nimia, quae jam adest, plethora imminuitur: quod suo jam tempore optime praecipit HIPPOCRATES, eo loco, quem in cautelis §o I. allegavimus. 2) Luculenter edocemur, in maximis morbis vincendis lenissima &fere simplicissima remedia optimum ferre lavamen, si modo satis diu continuantur. Quodsi enim in nostro casu ad educendas e corpore aquas fortiora purgantia &diuretica adhibuissemus, fac le pernicialis induci potuisset intestinorum inflammatio, quam ego quidem non raro in anasarca &ascite laborantibus vidi. Longe itaque consultius fuit praeter justam &sufficientem sanguinis missionem ejusmodi remedia, quae discutiendis flatibus &tono intestinorum roborando idonea sunt, in usum vocare. Etenim, cum primarius morbus fuit asthma, cujus effectus seu symptoma hydrops debet haberi, &quoniam illud a nimia sanguinis abundantia &congestione ad thoracem partesque superiores, neque minus a flatibus e primarum viarum cruditatibus originem traxit, facile intelligitur, quare adhibita remedia omne in curatione absolverint punctum. Plura de hydrope exempla reperire licet in responsis &consuliat, medicinal. Sectio III. casu LVI. &LXVII. usque LXXI. CAPVT XV FLATVLENTIAV ENTRI CVLI ET INTESTINORVM, ET AFFECTIONE TYM