# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 478

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/478

Minime enim a tali venaesectione, in brachio instituta metuenda est major sanguinis ad superiores partes attractio, & ex hac oriunda suffocatio; ut haec ipsa potius certo avertatur, si nimia, quae jam adest, plethora imminuitur: quod suo jam tempore optime praecipit HIPPOCRATES, eo loco, quem in cautelis §o I. allegavimus. 2) Luculenter edocemur, in maximis morbis vincendis lenissima & fere simplicissima remedia optimum ferre lavamen, si modo satis diu continuantur. Quodsi enim in nostro casu ad educendas e corpore aquas fortiora purgantia & diuretica adhibuissemus, fac le pernicialis induci potuisset intestinorum inflammatio, quam ego quidem non raro in anasarca & ascite laborantibus vidi. Longe itaque consultius fuit praeter justam & sufficientem sanguinis missionem ejusmodi remedia, quae discutiendis flatibus & tono intestinorum roborando idonea sunt, in usum vocare. Etenim, cum primarius morbus fuit asthma, cujus effectus seu symptoma hydrops debet haberi, & quoniam illud a nimia sanguinis abundantia & congestione ad thoracem partesque superiores, neque minus a flatibus e primarum viarum cruditatibus originem traxit, facile intelligitur, quare adhibita remedia omne in curatione absolverint punctum. Plura de hydrope exempla reperire licet in responsis & consuliat, medicinal. Sectio III. casu LVI. & LXVII. usque LXXI. CAPVT XV FLATVLENTIAV ENTRI CVLI ET INTESTINORVM, ET AFFECTIONE TYM

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
