Latin
PANITICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 480
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero vehementem ventriculi inflationem tam saeva excipiant symptomata, hae sunt praecipue caussae. Notum quippe ex anatomicis est, quod ventriculus pars sit valde nervosa, &quod octavi &paris intercostalis rami inter tunicam ipsius nerveam copiose disperguntur, qui quum ad omnes corporis nervosas sensuque &motu praeditas partes excurrant; non mirum esse debet, si propter eximiam hanc, quae partes invicem intercedit, communionem, in omnibus fere reliquis corporis partibus sensibilioribus tam dirae oriantur acflictiones. Quae dein comitatur difficilis &anxia spiratio itidem a ventriculi expansione inducitur, qua diaphragmatis alternus expansorius &constrictorius motus, a quo inter alia respirationis pendet negotium, impeditur: &quum hac ratione cavitas thoracis simul coarctetur, pulmones non rite possunt explicari; unde liberior sanguinis ex uno cordis ventriculo in alterum transitus remoratur. Flatulentae ejusmodi distersiones praeter ventriculum, tota intestinalis sistula, quae ex ejusdem generis tunicis, nervorumque &sanguineorum vasorum ramificationibus, ut ipse ventriculus constat, obnoxia est. Quodsi vero totus intestinorum tam crassorum quam tenuium canalis a flatibus violenter expanditur, non tantum tumor totius abdominis, sed dolor quoque, maxime circa umbilicum, ubi tenuium sedes est, fat gravis cum pertinaci alvi strictura, inquietudine, anxietate, extremorumque refrigeratione, &virium lapsu conjunctus oboritur, atque tum adfectus dicitur colica flatulenta. Quando haec flatulentia non est transitoria, sed in longum tempus, menses, vel annos protrahitur, tumor abdominis durus instar tympani sonum edens tympanites vocatur &malum portendit vix ulla medicina sanabile, praesertim si asciten, superiorumque partium marcorem habat comitem.