Latin
PANITICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 482
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Quae cum ita sint, judicatu est facillimum, quicquid ad motus peristaltici depravationem contribuit, illud pariter ad flatulentiam producendam esse aptissimum; unde evidenter patet ratio, quare homines, qui habitus corporis sunt laxioris, &spongiosioris, ut fere phlegmatici, sexu feminae &aetate senes atque infantes esse solent, ad inflationis malum valde sint proclives. Et quoniam liberior vaporum, qui continuo in intestinis progignuntur, transpiratio sub inordinato intestinorum motu constrictorio &dilatatorio valde impeditur, multumque inde incommodi infertur; facile poterit intelligi, quare ab insolita &nuda abdominis artuumque refrigeratione vel pedum super frigido pavimento incessu, manuumque in aquam frigidam immersione, vel etiam a potu gelido, aestivo tempore corpori sudanti ingurgitato, tam frequens colicae flatulentae &torminum imi ventris sit proventus. Siquidem haec omnia ita sunt comparata, ut eximiam intestinorum tonum debilitandi potentiam obtineant. §. VIII. Sunt vero adhuc aliae, maioris momenti caussae, quae robur nobilissimarum istarum partium destruendo, nostrum morbum producunt. Attenta enim observatione discimus, periculosas abdominis inflationes iis quam maxime contingere, quia a praecedente morbo, v. g. dysenteria, febre acuta &variolosa, aut diuturna intermittente, vel etiam ob nimias sanguinis profusiones, sive per vulnerationes, ac haemorrhoides, sive in feminis per abortum, per partum, aut extra ipsum per lochia &menses ingentem virium lapsum liquidique nervorum –-π τ intestinorum, &affectione tympanitica. vorum spirituosi elastici &sanguinis depauperationem passi sunt; idque eo magis si, posthabita virium ratione, plus ciborum ingerunt.