# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 483

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, PANITICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/483

Et inde perspicue poterit colligi, quid statuendum sit, si, ut saepissime in morbis periculosis & acutis evenit, circa tempora critica molestae praecordiorum distensiones cum borborygmis & flatuum in imo ventre fluctuatione percipiatur. Utplurimum enim mortis indicium praebent, tum quod extremum virium lapsum indicant, tum vero maxime, quod ad penitus sufflaminandam respirationem multum omnium valeant: quae abdominis inflationes post mortem, ob plenariam roboris destructionem ab internis tam potulentis quam medicamentis semper fere auctiores evadunt, ut, ne rumputur abdomen, pondere rerum incumbentium comprimendum sit, VIII. Simili quoque ratione per attentam experientiam inno- Spasmi pritescit, atroces diutiusque perseverantes in primis viis spasmos marum intestinorum atoniam & flacciditatem motusque peristaltici imviarum. becillitatem, & ex hac demum vehementes inflationes subsequi. Hinc colicam spasmodicam frequenter excipit flatulenta; quae nisi rite tractetur sed ad dolores mitigandos potiones anodynae offerantur, perfacile in paralysin transit. In cujus rei illustrationem notatu digna celeberr. WEPFFERI experimenta, quae in tractatu de cicuta aquatica ad effectus venorum demonstrandos attulit, multum conferre arbitror. Etenim ab arsenico, canibus ingesto gravissimas vomitiones & spasticas ventriculi contractiones, post has vero, flaccescente ventriculo vehementes ejus distensiones flatulentas observavit. Id quod etiam clarissime in oculos incurrit, quum a sumto veneno corrosivo, quod atrocibus spasmis operatur, demortuis totum intestinorum volumen, sectione abdominis facta, propter flatus impetuose erumpit, ut vix in locum suum reduci possit. Ex quibus probe consideratis clarius nunc poterit intelligi, acriora purgantia & emetica, dysenterias, nec non colicas spasmodicas & haemorrhoidales ordinario ingentem primarum viarum imbecillitatem relinquere, quae molestae abdominis inflationi caussam praebet aptissimam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
