# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 484

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, PANITICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/484

Verum enim vero, non raro evenit, ut spasmi & flatus simul intestinorum canalem obsideant, quorum illi tunicas constringunt, hivero intestinorum cavitate contenti vehementem & contrariam expansionem moliuntur. Id quod potissimum fieri solet, quando materia flatulenta acrimonia quadam biliosaimbuta est, quale quid animadvertere licet in infantibus lactantibus, qui horrendis torminibus & borborygmis, extrorsum etiam per violentas explosiones se manifestantibus, valde eruciantur & faeces deponunt ab acido arrodente admixto virides, quae lintea tenuiora instar aquae fortis exedunt. Idem observamus, ubi materia tenax, mucida cum vitellina bile, vulgo dicunt Eier gehacktes, commixta ejicitur. Saepe etiam lentores mucidi, quos infantes e tussi humida mucilaginosa sursum propulsos deglutiendo ventriculo & intestinis obtrudunt, in culpam veniunt, e quibus flatus copisiores cum torminibus excitantur. De flatulentiis, quae totum intestinorum tractum aequali nisu diftendunt, hactenus diximus, sequitur jam, ut de particularibus istis inflationibus & spasmis, qui certam tantummodo inteslini partem occupant, quaedam, quae in attentiori praxi confideratione digna sunt, proferamus. Scire autem licet morbosos ejusmodi effectus in hypochondriacis vel seminis hystericis potissimum contingere, ubi e. g. ventriculus sine intestinorum expansione inflatus est: quod plerumque fit, cum spasmus in duodeno vel principio jejuni existit. Intestinum quoque ileon citra inflationem ventriculi aut crassorum intestinorum in verminosis infantibus, vel herniosis cum exquisitis doloribus juxta umbilicum saepe valde expansum deprehenditur, & in hypochondriacis haemorrhoidariis, ubi intestinum rectum & inferior pars coli ob sanguinem stagnantem, ejusque denegatum per venas sedis effluxum a spaamis violenter angustatur atque constringitur, superior pars intestini coli, maximeque ejus flexura in hypochondrio finistro & circa regionem lumbarem vehementer expanditur; unde dolor emergit pressorius, quem lieni vulgo, sed perperam adscribunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
