# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 485

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, PANITICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/485

Fit quoque interdum, ut flexura coli in dextro hypochondrio circa hepatis & ventriculi regionem valde elevetur, multumque creet molestiae; cujus caussa, ut ego arbitror, in principio coli, quod circa confinia ossis ilei, valvulae coli intestini coeci situm est, residet, eo quod convenienti tono ac robore systaltico, quo sursum pelluntur excrementa, destitutum eorum copia infarcitur, quae ingentem flatuum materiam suppeditat. Neque tantum spastica strictura & subsequens inflatio, quae transitoria est, certam intestini portionem occupat, gravissimorumque symptomatum caussa existit, verum etiam praeternaturalis quaedam angustia, durities, aut occalescentia ex variis caussis contracta, certam intestini partem obsidet, & totum intestinorum motum peristalticum nervertendo saevissimis symptomatibus caussam subministrat, quae nonnisi per anatomen defunctorum in conspectum venit. De quo singulari & in praxi utilissimo argumento celeberr. Lipsiae Professor WALTHERUS eruditam de intestinorum ungustia edidit dissertationem. §. XII. Accedimus jam ad disquisitionem illius adfectus flatulenti, Tympaniin quo totius abdominis inflatio non transitoria, sed stataria & tidis signa. continua est, quae sympanitidis nomine venit, quem CELSUS lib. III. cap. 21. ita describit: quod sit tumor ventris vehementer intenti cum crebro ex motu flatuum sono.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
