Latin
PANITICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 487
Unproofread scanNot analysed yet
Notatu quoque digna sunt, quae PLATERVS obs. 53. p. 616. de puero tympanitico mortuo refert, ubi intestina tantopere distenta apparuerunt, ut femoris crassitiem certis in locis adaequare viderentur, atque ex compressione disrupta stercus magno impetu profunderent. Aliis autem locis adeo fuerunt convoluta, contorta &inflexa, ut nec excrementis nec flatibus deorsum pateret via, &simul vermibus oblongis quam plurimis repleta. Haec inflatio tympanitica sexui feminino citra hydropem Subiecta quam maxime est familiaris, praesertim post puerperium, quan-tympanitidis. do lochiorum fluxus non rite successit, vel ipse ab admisso frigore animique adfectu cohibitus omnino fuit. Idem contingit, quando non rite deligato &compresso post partum abdomine error in diaeta fuerit commissus, nec prima regio tempore puerperii a sordibus sufficienter expurgata. Tum enim non raro mulieres durum &inflatum abdomen cum magna molestia, spirandi difficultate &anxietate, alvique pertinaci adstrictione satis diu gerere solent. Eadem symptomata post partum laboriosum, si secundinae non ex toto secesserunt, sed pars quaedam remansit, aut si ab earum imprudenti extractione utero inducta fuit laesio, non semel sed saepius observavimus. Quandoque etiam post abortum, si imprudens accedit medicatio, ejusmodi tympaniticae adfectiones eveniunt; quaize. Boogl quarum caussam &originem in perverso &turbato per uterum, &dein per intestinorum tractum sanguinis circuitu reponendam esse existimamus. Quodsi enim ob vitium utero inhaerens naturalis sanguinis cursus, vel ejus critica excretio non rite &libere succedit, ob subsequentem flagnationem per consensum etiam liber sanguinis per viscera abdominis, speciatim vero per intestina transitus impeditur, ubi portio vel sanguinis vel seri subsistens eorum fibras teniores &sensibiliores distorquet, constringit, easque duriores &tensiores reddit, ut dein libera vaporum in intestinis contentorum perspiratio minus recte fieri possit. Quod vero si incidit, flatuum proventus magis productum &effectus, quam caussa tympanitidis esse solet.