# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 489

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, PANITICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/489

quod in ejusmodi corporibus, ubi viscera abdominis, praesertim hepar, minus rite suo funguntur munere, succus quoque biliosus nec in quantitate, nec in temperie recte fit constitutus, ideoque suis, quas in digestionis negotio exserere debet, viribus privatus. Repetendum enim hoc loco ex physiologicis est, bilem genuinam atque naturalem esse medicinam praeservatricem. Non enim solum! propter principium, quo pollet, alcalino sulphureum & saponiforme, quo intimiorem alimentorum solutionem & digestionem promovet, insigniter prodest, verum etiam propter amaritiem temperate sulphuream atque balsamicam, blande stimulando & intestinorum tunicas roborando, motum peristalticum sartum tectumque servat: quo perverso & vitiato tota motuum vitalium oeconomia, uns cum salutaribus excretionibus, ut fere videmus in hypochondriacis, turbatur atque pervertitur. XVIII. In illustrationem & confirmationem hujus sententiae non Singularis possum hic silentio praeterire singularem & prorsus raram ob casus de biservationem, quae in Transact. philos. Societat. Reg. Londinensilis effusione, ann. 1330. no. 414. legitur. Acceperat nimirum miles vulnus, ex quo id conquo post varia symptomata septimo die mortuus est. In cius cafirmatur. davere nulla penitus laesio ullius partis internae, excepta sola vesica fellea, inventa fuit, utpote quae in fundo leviter perforata, ob effusionem bilis omnimodam, collapsa & flaccida deprehensa est. Nullius visceris inflammatio vel levissima adparuit, canalis tamen intestinorum valde inflatus atque extensus, & colore flavo a bile effusa, abdomen inundante, tincta ob(Hoßm. Syst. T. IV. P.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
